1 d’octubre de 2009

O Tempora": "Ista" rappt Latein

http://www.3sat.de/mediathek/mediathek.php?obj=9258&mode=play


http://www.3sat.de/mediathek/frameless.php?url=/kulturzeit/themen/125398/index.html

http://www.ista-latina.de/


Lletra de Virgili (Eneida, en majúscula), Tàcit (Agrícola), Cèsar (Guerra de les Gàl·lies), Barwig.

Música: Markus Gärtner/Clemens Liedtke 2002)


Vos raptores orbis, Romani!
Soli omnium opes atque inopiam pari adfectu concupiscunt.
Auffere, trucidare, rapere falsis nominibus imperium, atque ubi solitudinem faciunt,
pacem appellant.

TU ROMANE!

TU REGERE IMPERIO POPULOS, ROMANE, MEMENTO
HAE TIBI ERUNT ARTES, PACIQUE IMPONERE MOREM. PARCERE
SUBIECTIS ET DEBELLARE SUPERBOS!
Vos raptores orbis, Romani!
Postquam cuncta vastantibus defuere Terrae, mare scrutantur.
Si locuples hostis est, avari, si pauper, ambitiosi,
quos non Oriens, non Occidens satiaverit.

TU ROMANE!

TU REGERE IMPERIO POPULOS, ROMANE, MEMENTO
HAE TIBI ERUNT ARTES, PACIQUE IMPONERE MOREM. PARCERE
SUBIECTIS ET DEBELLARE SUPERBOS!
Gallia est omnis divisa in partes tres,
quarum unam incolunt Belgae, aliam Aquitani, tertiam, qui ipsorum lingua Celtae,
nostra Galli apellantur.

TU ROMANE! DEBELLARE SUPERBOS!

Vos raptores orbis, Romani!
Universi servitutis expertes sumus imminente nobis classe Romana.
Ita proelium atque arma, quae fortibus honesta,
eadem etiam ignavis tutissima sunt.
Vos raptores orbis, Romani!
Nos libertatis extremos recessus ipse defendit.
Nulla iam ultra gens, nihil nisi fluctus et saxa, et infestiores Romani,
quorum superbiam frustra per obsequium et modestiam effugeris.